Latin
Cap. XLI
Ficino, Opera omnia 1158-2
Unproofread scanNot analysed yet
cipationem quandam appetitu quodam ad ipsum omnia conuertuntur; habentia uidelcet adi. psum habitudinem quandam inde tributam, illut sua omnia referentem, ut unde primò facta sunt inde praecipuè perficiantur, atque seruentur. Sed quid nam est munus hoc ipsius primi proprium. &tanquam communis quidam artificis omnium primi character? Non quidem uita, uel morus, non enim omnibus insunt, neque eriam status, ipse namque motiis, qua ratione motus, tanquam oppo situs, statum in seipso non habet, non igitur status omnibus est communis. Sud neque etiam intelli, ctus qua ratione intellectus, emnibus est communis. Neque enim intelligunt omnia, vel cognoscunt, siquidem quibus ad est proprietas intellectus inest cognitio Intelligentia enim est, cognitio prima cognitionis omnis princ pium, nec materia speciem haber ullam intelligentiae Symbolum, uideatur sanè essentiam omnia communirer in se habere, neque tamen omnino uerum est, quod enim fit qua ratione fit. nondum est hoc ipsum, quod fieri dicitur, &cum primum iam est hoc ipsum, non fit amplius. Cùm igitur adhuc fieri aliquid, atque iam idem hoc ipsum esse, inuicem opponantur, merito quodod sit, qua ratione fit, essentiam non habere putatur. Idcirco Plato in Timaeo, Sophiste, Reipublicae, &ubicunque de essentia disputat, tanquam longissimè diuersam à generatione distinguit &quae fluunt fieri quidem indicat, sed non esse. Quo fit ut essentia non omnibus fit communis, ipse ra men primi character, communissimi omnium principij communissimus, in omnibus qualibet ratione comimuniter inest. Contemplare igitur omnia inter se quantumlibet opposita, idem alterum statum, motum fiens, ut ira dixerim) faëtum. atque similia, omnibus &singulatim &summatim inest unum, &in ipsa multitudine, quae uni uidetur opposita, unam ipsam conficit multitudinem, quid enim aliud multitudo est, nisi unum aliquod saepius repetitum? Et quodammodo ex multis confici tur aliquod fine unione totum. Et quomodo est pars ulla totius aut nomeri cuiuslibet, nisi ipsa sit aliquid, id est nisi sit aliquid unum. Vnum ergo communiter inest omnibus, quo sublato perditur unumquodque Quapropier uolentes antiqui omnifariam nihilum prorsus exprimere, dixere ὀυδέν, id est, ne unum quidem, quasi plus negetur dicendo non unum, quam non ens, perinde acsi munus unius uniuersa posterius quàm essentia deferat, idque sit in nihil penitus euanescere, uidelicet unum pror sus amittere. Hoc igiturunum omnibus communissimum, ab ipso tandem existit simpliciter uno omnium communissimo. Tertius ad idem discursus. Ac de simplicitate primi, &ultimi. XLIII. Cap. Nordine uniuersi ad primum peruenitur, &ultimum, utrumque necessariò est unum atque