# Opera omnia 1158-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1158-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1158-3

simplex, multitudinis expers. Alioquin neutrum erit primum simpliciter, aut ultimum, in Tipso enim simpliciter primo non debet esse posterius aliquid, & in ipso simpliciter infimo, non debet esse superius, si primum aut uitimum in plura diuiseris, utrobique reperies intus superius aliquid, & inferius, non enim diuiduntur haec, si modo diuidantur more continui, siquidem dimensio nec primum est, nec ultimum uniuersi. Sicut igitur in linea longa peruenitur utrinque ad punctum, nullo modo longum, sed prorsus in diuisibile, quantum ad dimensionem spectat, sic in uniuerso ad primum, ultimumque procedimus unum prorsus & indiuiduum etiam, quantum ad existentiam pertinet & naturam. Et primo quidem id nulli dubium esse debet, infimum quoque si diuidatur in plura, non erit totum hoc infimum, sed illud potius in quod postremò resolutio fier. am uerò cum actio primi, ulterius protendatur quàm sequentium actiones, nimi rum in infimo nullum inerit caeterorum munus, sed sola & simplicissima ipsius primi proprietas, ut praeter primi simplicitatem, unitatemque nihil possit infimo simplicius cogitari, presertim cum nihil in seipso nouum machinari queat. Quod autem est primo quàm proximum, & si simplex existit inde, sua tamen seipsum foecunditate multiplicat. Praeterea omnis diuisio, differentia, multipliciras, fit uel per formarum varietatem, uel diuisionem, ad dimensiones numerosue spectantem. Haec omnia formalia sunt, in materia nihil est per se formale, nulla igitur multiplicitas inest. Est itaque maximè unum, & quoniam non habet ullum in se multorum, ideo potentia est ad multa suscipienda, sicut primum, quia multorum nullum est, ad multa sufficit facienda Est certè materia maximè unum scilicet formabile, sicut ens primum, maximè unum est formale. Neutrum uerò est ipsum simpliciter unum. Quis ergo dixerit, unum atque ens idem prorsus existere? Si modo consideret unum de maximo, & de minimo ente pariter praedicari. Atque quatenus multitudo formalis negatur de materia, catenus negari ens, & affirmari unum. Ac si ex eo quod infinitas subire formas po test, & indefinita pariter est ad omnes. Plato in Philebo sub ordine infiniti materiam collocet non tamen propterea eam existimabit esse minus unam, sed maximè unam siquidem nullum infinitò rum naturaliter habeat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
