Latin
Cap. XXXIX
Ficino, Opera omnia 1159-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXIX. De idea boni. Roinde Plato in Republica, &in Philebo, &ubique sensibiles passim multitudines ad intelligibiles redigit unitates, id est ideas, scilicet unamquamque multitudinem rerum inuicem co gnaturum ad id unam, deinde unitates intelligibiles ad ipsum simpliciter unum, quod ita salrem intelligibilia superat, quemadmodum ab his sensibilia superantur. Illudque uocat ipsu simpliciter bonum, sed inter ideas collocat etiam ipsum non simpliciter, sed ideale bonum, à quo distinguit, &ipsum ideale pulchrum, ut bonum ideale non pulchrorum sit causa, sed bonorum, nec essentiam primam rebus tribuat, uel excellentissimam unitatem, sed per sectiones aliquas con sequentes, bonitatum nomine designatas. At ipsum super ideas bonum, ut in epistolis inquit, est author omnium ut bonorum ita pulchrorum, atque sicut in republica docet, sic essentias sicut uirtu tes, atque perfectiones ubique distribuit, nec in essentia est, aut essentia est, uel intelligibile sicut idea quaeuis, sed essentiam, &intelligibile, antiquitate, dignitare, potentia superat, sicut Sol generationem, &oculos, &colores. Cum uerò sit prorsus incognitum intellectu, atque ideo proprio nomi ne designari non possit, ex ideali bono utpote sibi simillimo appellatur idea boni, simili ratione entis luminosissimum nuncupatur. Cum tamen &superens, &super entis lumen id est ueritatem, &intellectum, manifestissimè sit assertum. In republica uidelicet, ubi dum probat ipsum bonum quid intellectus omnes cum intelligibilibus unit non esse intellectum, non intelligibile, non ueritatem, non scientiam, uel cognitionem ullam, non essentiam, ex amussim imitari uidetur negatio nes entium omnium circa unum in Parmenide decluratas. Lumen denique boni in omnibus tam intelligibilibus, quàm intellectibus, &in uniuerso ente uerò nihil est aliud, quàm super essentialis unitas bonitasque diuinis infusa. Rursus duae Platonis ad primum uiae, Duo nomina