# Opera omnia 1159-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1159-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1159-3

Cap. XL. primi. Lato per duas ad summum uias ascendit, per comparationes quidem in Republica, per nega Otiones autem in Parmenide. Vtraeque pariter tam comparationes, quàm negationes declarant Deum esse, tùm abomnibus entibus, & intelligibilibus segregatum tùm etiam principium uni uersi. Negationes autem, aliae quidem sunt affirmationibus meliores, aliae uerò consortes, deteriores aliae. Primae quidem fiunt quando probamus primum non esse ens, tanquam uidelicet melius ente entisque principium. Secundae uerò, quando non ens cunente probamus admixtum. Quem. admodum in Sophiste dicitur. ipsum non entis enti saltem aequale uideri. Quo uidelicet pacto. quod est ipse status, non est ipse motus, quod est identitas non est alteritas, quod calor non frigus, quod rationale non brutum, quod aurum, non est ferrum. Tertiae negationes fiunt quando priua tiones, & fluxus, in formemque materiam non ens appellamus, tanquam integro ente longe deteriora. Comparationes autem uerè significant similitudinem quandam & habitudinem non primi quidem ad sequentia, sed sequentium prorsus ad primum, quod sanè cuncta multò eminentius su perat, quàm caeterae causae quamtumlibet ex te effectus quaeque suos. Neque magis hos ordines superant, minus illos, alioquin habitudinem ad hos quidem maiorem haberet, ad illos uerò minorem. Habitudine uerò si praeditum fuerit, non erit simpliciter unum, nec penitus absolutum, omnia igi tur aequè superat, haec autem ad illud habitudine quadam affecta iam alia quidem propinquiora sunt illi, alia uerò remotiora. Illud rursus per unicum indiuiduumque, quasi cardine cuncta producit. Haec autem ad ipsum pro uarietate naturae aliter passim, & aliter se ad illud habent atque conuer tuntur Proinde quemadmodum uia duplici Plato noster ascendit ad primum, ita nominibus illud praecipuè duobus appellat. In Republica quidem, ubi per comparationes scandit, appellat bo num. Comparationes enim ex similitudine rerum, ad primum infusa bonitatate ducuntur. In Par menide uerò ubi per negationes incedit, nominat unum, negationibus enim. Deum principium omnium unicum, simplicissimum, eminentissimum esse designat, iam uerd negationes processum omnium inde significant, siquidem multitudo procedit ab uno tandem multitudinis omnis experta, comparationes autem conuersionem omnium ad primum indicare uidentur, quippe cum appetitu boni omnia conuertantur ad primum, caetera quidem ab alijs appetuntur, ab alij negliguntur, bonum autem necessario, exoptatur ab omnibus, neque tamen duobus his nominibus, uel no minamus ipsum, uel geminamus, sed nos ad sequentia conuertentes, dum multitudinis omnis inde processum consideramus, appellamus unum, dum uerò conuersionem, appellamus & bonum, sed etiam in processu bonum intelligimus propter foecunditatem, & in conuersione unum, quoniam ita reducuntur ad idem, ideo Plato in Republica ubi omnia conuertit ad ipsum. ut ad bonum, interea ipsum asserit intelligibilis, & ipsius intellectus unificum. Sequuntur discursus Platonici probantes unum esse principium omnium. Et esse ipsum unum, bonumque superius ente. Primus discursus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
