# Opera omnia 1159-4

Ficino, Opera omnia, Cap. XLIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1159-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1159-4

Cap. XLIIII. † Nicum optimumque uniuersi principium percepturi, cogimur in primis quaecunque maximè ab ipso diuersa sunt id est, malum multitudinemque deponere, atque in nostrum quemdam unicum optimumque habitum pro uiribus reuocare, ad simplicem uidelicet, tranquil lumque intelligentiae sublimis intuitum. Illic igitur quantum diuinae lucis in intellectu primo, ideisque refulget, ita fermę suspicimus, quęmadmodum in nocte serena stellas in firmamente, per intelligentiam uidelicet nostram, intellectum illum, per formulas item ideales ingenitas intel ligentiae nostrae indeas pro uiribus contemplantes.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
