# Opera omnia 1159.1-3

Ficino, Opera omnia, 1159.1 to 1159.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.1

Nam & ipsum infinitum, ibi saepe nominar uinum, quod quidem non ipsa ratione sui multitudine habeats imò sub se participantium gradatim contineat multitudinem ibi quinetiam sub infiniti nomine non materiam duntaxat subiectam corporibus uult intelligi. Prasertim quia dicit ex infinito entia cuncta constitui. Neque tamen ex hac materia cuncta, uninersa igitur formabilitas, & ad quamlibet multiplicitatem subeundam indefinita potentia dicitur infinitum, quamobrem materia ad ordinem infiniti redacta nec ibi, nec alibi à Platone multirudo uo catur, sed unum in Timaeo ad suscipiendam multitudinem, fusceptaculum. Probatque longius ab enre distare quàm formam. quandoquidem forma scilicet materialis ens uerum refert, uelut imago. Materia uerò non refert; nisi fortassis ut umbra, uel potius ut oppositum, siquidem tam informis materia sit, quàm essentia uera formosa. Veruntamen dum ita probat tanquam minimum entis habere declarat, unius habere non parum, dicens de hac uerè pronunciari posse, hoc est istud. Neque propter ingredientia uaria unquam, è sua identitate mutari. Proinde Platonici sicut pernegationes ascendunt ad ipsum simpliciter unum, ita negando descendumt ad materiam simplicissimam, (ut diximus) eas quidem minimum, si modo fit ens, sed maximè unum. Nempe quemadnodum negando molem, figuram, superficiem, longitudinem peruenimus ad punctum, quodindimensionis genere maximè unum est, & dimensionis habet minimum, quia non est dimensio, sed dimensionis aliquid, id est cernimus, sic & negando entia per formarum negationes descendimus in materiam prorsus unam. Entis uerò quàm minimum, non quidem ens propriè, sed aliquid entis scilicet possibilitatem (ut ita dixerim) ad ens ente formabilem, fermè similiter à cornore procedi mus ad eius imaginem specularem, quae quidem non est corpus, sed corporis aliquid, & hinc ad eius umbram, quae aliquid corporis est quàm minimum, simili ratione ab ideis, quae uera suntentia ad corporeas formas imagines entium, hinc ad materiam uniuersi entis umbram.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
