Latin
1159.8 to 1159.9
Ficino, Opera omnia 1159.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Super hoc igitur extat unum impartici pabile, absolutum, purum. Quod omnis multitudinis est principium perque unum multitudini infusum ordinat ipsam, &connectit, &reuocat ad seipsum, denique sicut supra formas passim mi xtas oppositis, uel alienis sunt ideae in seipsis purae, &super ens quodlibet quodammodo, cum non ente permixtum, est ens ipsa sui prima ratione sincerum, ita super unum, multitudini coniugatum extatinum à multitudine penitus absolutum, in quo nihil est non unum. A quo dependet quicquid est unum, simul atque non unum, omne quidem eiusmodi quoniam existit à primo unum est quoniam uerò extra ipsum, &inferius ipso statim in se multitudinem explicat, &distinctionis originem Quartus ad idem discursus, &de contemplatione boni.