# Opera omnia 1159.8-9

Ficino, Opera omnia, 1159.8 to 1159.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.8

Super hoc igitur extat unum impartici pabile, absolutum, purum. Quod omnis multitudinis est principium perque unum multitudini infusum ordinat ipsam, & connectit, & reuocat ad seipsum, denique sicut supra formas passim mi xtas oppositis, uel alienis sunt ideae in seipsis purae, & super ens quodlibet quodammodo, cum non ente permixtum, est ens ipsa sui prima ratione sincerum, ita super unum, multitudini coniugatum extatinum à multitudine penitus absolutum, in quo nihil est non unum. A quo dependet quicquid est unum, simul atque non unum, omne quidem eiusmodi quoniam existit à primo unum est quoniam uerò extra ipsum, & inferius ipso statim in se multitudinem explicat, & distinctionis originem Quartus ad idem discursus, & de contemplatione boni.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
