Latin
116.1 to 116.4
Ficino, Opera omnia 116.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Esset enim Deis ipse, non angelus. Neque etiam amittit utrunque, ne proximum ac primum Dei opus euadat opifici dissimilsimum. Quid ergo? unitatem ne solam retinebit? an statum? Solam unitatem nequit sine statu. Vnitas enim ipsa est prorsus immobilis. Itaque retinebit statum, sed à simplici decidet unitate, ut angelus sit immobilis multitudo. Neque iniuria multitudinem angelo assignamus, quia si sit perfecta &absolutissima unitas, erit summa &interminata po estas. Siquidem uirtus in unitate consistit. Interminata potestas unus ipse est Deus. porrò si corporis proprium est suscipere atque pati, naturae autem incorporalis proprium dare &agere in natura corpotali dicitur esse potentia, potentia scilicet (ut aiunt Theologi) susce priua atque passiua, in natura incorporali actus, id est, efficacia ad agendum. Ideò qualitas quia per se quodammodo incorporalis est, aliquam agendi uim habet, unde &actus cognominatur. Quia uerò in materia suscipitur &diuiditur, sitque inde quodammodo corporalis hincmerus est actus, sed passione corporis inquinatus. Constat igitur qualitas ex actu atque pontentia, Anima autem licet sit à materia separabilis, atque ob id actus dicatur, &à pessine corporis aliena, tamen nondum merus est actus est enim mobilis. Si mouetur aliquid, per motum nanciscitur quo antè caruerat, ut carebat, potentiam illam ha bet. nuàm iusceptiuam &quodammodo passiuam potentiam nuncupamus. Vt agit mouendo nonnihil, est actus, &dum acquirit aliquid, etiam actus efficitur. Eist ervo anima expotentia &actu composita. Sed numquid angelus actus est merus? Punime. Deus plane, quia distat penitus a materia, in qua passiua potentia est sine ulla igendi uirture, ideò merus esse intelligitur uigor agendi seorsum à suscipiendi patiendique natura. S. Deus est purus actus, nequit angelus esse talis, quia quod unum in se est, num quam fit plura, nisi per alienae naturę additamentum. Vnica est ipsius puri actus natura &definitio, quae in Deo quidem est, ut patet. Quod si etiam in angelo dicatur esse, inter rogarimus, nunquid in angelo sit aliquid aliud praeter actum, necne. Si nihil, unus solummondo restat actus purus.