Latin
1160.1 to 1160.3
Ficino, Opera omnia 1160.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ii in eiusmodi contemplatione diu perse Merantes proficiamus, ita demum ipsius boni nouadux et incredibiliter admiranda corruscat nobis ex alto, quemadmodum Astronomis stellas usque ad diluculam obseruantibus Solis iubar exoritur. ita mox stellas oculis mirabiliter auferens, sicut ipsius boni lux, si modo percipienda sit nos cogit intelligentiam formulasque eius, &intellectum ipsum ideasque, &intelligibilia omnia post habere. Proinde sicut Solem conniuentibus oculis sic ipsam boni lucem intelligentia conniuente suscipimus, nel potius ueneramur. Neque enim licet, neque fas est intelligentiae aciem illud unquam, quod intelligibili superius est, difigere. Id igitur quasi sub coruscamine quodam augii rati. potiusquam intuiti, mox ad intellectum intelligibiliaque, uelut à Sole ad firmamentum, &stellas conniuendo regredimur, deinceps iterum ad rationales discursiones, atque fermones, huc autem posttemò regressi quidnam de illo potissimum concipimus aut loquimus? Certè quod simillimum est statui mentis illuc usque progressae, eiusmodi uerò status maximè unus est, &simplex atque optimus Ideo Deum ex hoc statu nominamus ut unum penitus atque bonum, dum uerò unum bonumque dicimus, non duo quaedam, sed item prorsus uaticinamur. Bonum namque tanquam conseruans omnia proptereaque appetibile nimirum est essentiae omnis appetentis unificum, sicut malum dissipans uel dissipatio quaedam unde sua cuique bonitas unio quaedam est atque uicissim. Propterea ipsum unum, bonumque idem prorsus esse conijcemus, praesertim quia natur eboni est, quasi diffundere se per omnia per processum, uicissimque per insitum singulis appetitum ad se unum omnia reuocare. Ideoque uniuersum summopere reddit unitum. Sed ubi dicimus unum, non ens unum, imò unum simpliciter intelligimus. Cum enim non tàm essen tia unitatem, quàm unitas conseruet essentiam, proptereaque aliud, &inferius essentia sit quàm unum, non debemus primum ipsum unum ens, unum dicere, ne fortè cum multitudine misceamus. Rursus quando pronuntiamus bonum, non est quidem bonum, sed ipsum simplex bonum significare conamur. Cum enim non ens quidem perficiat bonum, sed contra neque bonum appetat essentiam, sed uicissim, meritò alia est superiorque natura boni, quàm essentiae entisque natura.