# Opera omnia 1160.4-7

Ficino, Opera omnia, 1160.4 to 1160.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1160.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1160.4

Quapropter si quis ipsi bono coniugium entis addiderit deterius applicans melio ri, non solum reddet pro ipso bono quoddam bonum, sed etiam pro optimo iam non optimum. Iam uerò communis omnium consensus definiens bonum, cuius gratia omnia, & quod appetunt omnia, uaticinari uidetur, illud nec ullius gratia esse nec aliud prorsus appetere. Illud itaque nec ens aliquod esse, nec aliquod honum in ente, omnis enim essentia bonum appetit, id est esse, secundum naruram, ac bene perfectaeque sese habere, bonum quoque in essentia fortè uideri potest illius ipsius substantiae gratia esse quaesitum, ut uidelicet secundum naturam perfecte se habeat, nec est bonum simpliciter omniumuebonum sed alicuius duntaxat & in aliquo bonum, & propterea quiddam bonum. Ea profecto ratione quaesitum ut per hoc ad ipsum bonum propius accedatur. Itaque praeter bonum quod uel ens, uel in ente, entis est extat bonum eminentius ente. Sicut enim quod berens suum quodque bonum appetit tanquam aliud, & in suo quoque bono appetit ipsum bonum, ficens uniuersum consequentur ipsum bonum exoptat tanquam aliud atque su perius. Denique si quo pacto bonum ipsum describere licet, circumspice omnes in rebus perfectio nes quarum gratia sunt appetendae. harum itaque fons est ipsum bonum quod intra omnia, quae appetum ur, latet tanqam centrum Partim quidem in rebus appetibilibus perfectiones proferrens appetendas, partim uerò per has uelut escas appetentia omnia passim alliciens ad seipsum. Quintus ad idem discursus, & de appellatione primi,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
