# Opera omnia 1161.1-4

Ficino, Opera omnia, 1161.1 to 1161.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1161.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1161.1

Cap. XLVI. VSsentia, uita, cognitio, appetitus, actio, per quosdam opposstorum modos inter se distinguum tur. Essentia quidem statui, uita uerò motui similis, item uita quidem motui recto, cognitio uerò reflexo. Praeterea essentia pariter, atque uita solam suae formae tenent proprietatem: co gnitio autem omnibus se conformat. Rursus, cognitio res quemadmodum sunt in ipsa percipit, appetitus uerò non ita petit, sed quemadmodum sunt in ipsis, denique appetitus in appetente ma net, actio transit extra. Quantò haec magis deinceps inter se differunt, tantò magis gradatim differunt ab essentia, ut non sint quidam quasi gradus essentiae, sed formalia quaedam addita, tanquam perfectiones eius, & bona quaedam à bono superiore pendentia. Non enim, uel haec per seipsa sunt, cum sint in alio, uel essentia naturaliter non perfecta perficit semeipsam, sed à bono, quod super essentiam est, perficitur. Praeterea sicut se habet sensus ad bonum sensibile, ita fermè se habet intellectus ad intelligibile bonum. Itaque sicut sensum boni, sequitur appetitus boni, quod bonum & à sensu, & ab appetitu differtiita semper intelligentiam boni sequitur appetitus boni. Qui sanè appetitus inter cognitionem & bonum semper est medius. Certum uerò est, appetitum bo ni non esse ipsum bonum, cerrum igitur, cognitionem quamuis exactam. non esse ipsum bonum. Certius quoque essentiam, quae cognitione inferior est, ipsum bonum esse non posse. Iam uero cum nulla essentia, qua ratione simpliciter essentia est, in seipsa quiescat, sed actionem edat, & per actionem pergat ad aliquid ratione boni, quaero quidnam appetat? Non quidem esse. lam enim est antequam appetat, neque potest appetere nisi sit prius, neque rursus appetit magis esse, uel aliud esse quàm sit: quaereret enim contra naturam speciem permutare. Mitto quòd essentia, uel esse non suscipit magis aut minus. Non igitur praeter id quod iam est affectet, nisi bene, uel melius esse, id est melius se habere, hoc uerò nihil aliud est, quàm appetere bonum, tanquam essentiae condimentum. Non est autem appetibile aliquid, qua ratione ens uel esse. Alioquin ens praesens appeteretur, & quod quisque habet perpetuò quaereret, & quod utcunque majus ens apparet amaretur, & magis. Non ergo qua ens, sed qua bonum est appetibile, bonum quidem & apperibile conuertunturinon ita profectò ens, & appetibile conuertuntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
