# Opera omnia 1162.1-4

Ficino, Opera omnia, 1162.1 to 1162.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.1

nam non bonum cuique non modo est ipsa essendi priuatio, sed etiam defectus boni aliquis, atque id insuper quod est contrarium. Quod quidem quantò magis uidetur ens, (ut diximus) tantò ma gis occurrit, ut malum. Proinde perfectio formalis ultima essentiae est intellectualis forma, huius formae perfectio est actualis, (ut ita loquar) intelligentiae, hęc uerò plurimùm sui entis habet, quan do certissima est. Certitudo uerò qua ratione certitudo est, non est intelligentiae finis, sed quando certe suum bonum percipit, non quiddam ut dicitur maximè ens, sed maximè consentaneum, atque delectabile, tanquam ita bonum, quasi ratio entis, & boni sit diuersa. Nonne uoluptas pręcęteris affectatur? Quasi rationem boni plurimam habeat. Non autem uersatur in hoc ipso uolugtas, ut certò sentias maximum ens, & uehemens, sed ut congruum tanquam tibi bonum. At si etiam suspi ceris, quod magis essentiae, uel entis habet, id magis expeti, equidem non putabo te magis essentiam suspicari quasi mole maiorem, uel numero plurem, uel tempore diuturniorem uel gradibus quasi qualitatis intentiorem, essentia enim suapte natura à magnitudine, numero, tempore, quali tare, simpliciter est abstracta, & haec quae modo narraui nonnunquam minus eliguntur quam opposita, neque rursus substantialiorem, (ut ita loquar) eam uocas: Magis enim atque minus non, per tinent ad substantiam. Reliquum est, ut illud magis ens, & optabile magis iudicaturus sis, quod ens est melius, melius autem, per ipsam bonitatem melius esse censetur. Sed quae bonitas est in essentia, qualitas est essentię, entisque conditio. Super hanc igitur extat ipsum absolutè bonum. Ac cedet ad haec, quòd sicut materia ad formas contrarias est indifferens, & genus ad oppositas inuicem differentias, sed essentia ad uiuum, atque non uiuum, ad sentiens, atque non sentiens Per aliud igitur ad ista producitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
