# Opera omnia 1162.10-13

Ficino, Opera omnia, 1162.10 to 1162.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.10

Neque per magis minusue differunt, quasi essentia primum gradum, & se cundum habeat, atque tertium, sicut calor. Est enim substantiale, sed forte differunt sicut siccitas, & calor, et lumen. Profectò nisi aliterens distinguamus more qualitatis, primum eius gradum, & secundum atque tertium, latenter eò deueniemus, ut solam unam essentiam substantiamue fingamus ceu calorem unum modò remissiorem, modò uehementiorem. Tollemusque substantialium formarum gradus, distinctionesque rerum ad prouidentiam pertinentes. Fortè uerò dicet aliquis essetiam quidem non magis, minusue qualitatis modo suscipere, sed in quouis composito multos essendi modos esse posse, ut anima nostra primo quidem habet suum esse naturale, secundò suscipit esse tranquillitatis, tertiò sapientiae, quartò foelicitatis. totidemque procedere bonitan tis gradus quod essendi modos. Nos id quidem libenter accipiemus, sed dicemus, insuper, unum quenque bonitatis gradum ab ipso essendi modo quem comitatur, formali quadam ratione distingui: Nam ubique esse bonum appetit potius quàm uicissim. Perficitur esse per bonum, neque contra, & illud esse respueremus, si omni prorsus bono destitueretur, bonum uerò respuere nunquam possumus. Summatim uerò cum anima ultra naturale luum esse appetit sapientiam, non uidetur eam appetere tanquam maiorem quendam entis uel essentiae gradum, nam uel essentia non habet eiusmodi gradus, uel forte magis essentiale est esse primum, in quo tanquam substantia fun datur. secundum, atque tertium tanquam aliquid aduentitium. Non expetit, inquam sequentem gradum, ut essentiae magis compotem, sed ut meliorem, ut magis boni participem, ut conferentem ad ipsum bonum. propria ubíque primus gradus entis ad secundum dirigitur, ut ad finem Ens au tem qua ens non est necessariò finis, sed qua bonum, ergo dirigitur ut ad bonum. non, enim pri mum appetit secundum, idque tertium, nisi ut inde proficiat, ex quo ut ad bonum procesere confirmatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
