Latin
1163.1 to 1163.4
Ficino, Opera omnia 1163.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Denique si Platonicum dogma sectamur, concusuri sumus unumquodque &ea primo principio dependere, &ad illud se prorsus habere: Quantum igitur inde, uelut ab effectore pen det, ens existere atque dici, quantum rursus se habet ad illud ut ad finem esse appellarique bonum Et hoc quidem duplici ratione, ut enim praecipuo quodam characterem refert illud, naturale secum afferre bonum, ut autem ad idem quolibet appetitu conuertitur, aduentiuum comparere bonum nonnunquam melius naturali. Sicut igitur aliud quidem est ex primo pendere, siue produci, siue procedere, aliud autem ad ipsum se habere, uel referendo, uel remeando, sic in quolibet, aludens, aliud bonum similiter extra quodlibet, aliud ipsum ens, aliud ipsum bonum. Bonum uerò ad ens ubique ac semper se habet ut finis: bonum igitur ente superius Et ubique tanto, superius quanto ra tio finis rationem superat effectoris. Res uerò, sicut diximus, ab ipso Deo tanquam effectore sor tiuntur essentiam, &tanquam fine praecipuè adipiscuntur bonum ipsum, itaque bonum, ut dice. bamus, ipso ente praestantius iudicandum. Quod &Aristotelem non arbitror negaturum. do meminerit se descriptionem boni hanc à ueteribus accepisse. Bonum est quod omnia entiapetit. Cum enim alia quidem sint appetentia, aliud uerò atque praestantius sit appetibile, bonum cunctis entibus expetendum, ab Aristotele concedendum est, esse tota entium uniuersi te superius. Propterea Deum, inquit, regere mouereque omnia non aliter quàm ut appetibile, &amabile, id est, ut bonum atque finem. Nec iniuria causam causarum unà cum praeceptore suo nominabit bonum. finis uidelicet cognomento, si quidem finalis causa caeteras antecellit. Sicubi uerò ens uni bonoque facit aequale, illi forsan uni, atque bono par iudicat, quod &ab intellectu percipi, &ab ente capi potest. Quod autem Plato suus uaticinatur excelsius, id tanquam ineffabile penitus, &incognitum, non uerbis quidem prosequitur, sed potius silentio ueneratur. Principium uniuersi est ipsum simpliciter unum, principium in quolibet ordine, quod ibi est maximè unum, de Sole, natura, intellectu. CCVT pessimum omnibus est diuisio, ad exitium singula trahens, sic optimum est unio, &partium inuicem, &ad totum, &totius ad causam suam, &originem atque naturam.