Latin
Cap. XLVII
Ficino, Opera omnia 1163.9
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uerò in hac rerum semina sint quàm plurima. unum autem oporteat esse principium, meritò per principalem unitatem suam per quam &ipsa diuina est, summoque Deo prorsus unita, est generationis omnis mundanae principium. Inuestigantibus praeterea quid primum cognitionis omnis principium sit, perfectissima cognitio, id est, intellectus primus protinus occurret ut princeps: Veruntamen non per multas species, conceptionesque suas primum erit cognoscendi principium, nam unum tandem hoc esse debet, sed per unitarem suam, qua Deus existit, tam sibi, quàm caeteris uirtutem cognon scendi largitur.