# Opera omnia 1164.5-8

Ficino, Opera omnia, 1164.5 to 1164.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1164.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1164.5

Ex quo patet, & super ipsam simpliciter essentiam esse aliud, id est ipsum bonum, praesertim, quia cum ens, & essentia multiplicitatem possit admittere, quàm unitas ipsa non potest, meritò unitas est simplicior, atque prior, sed de his alibi. Praeterea non omnia esse suum habent, propriamque essentiam, sicut quae omnino, extrinsecusque coniungunt, simpliciterque fluunt, ac priuationes informisque materia. Omnia tamen manifestum principij donum praeferre debent, donum, inquam, optimum si modo principium sua proprietate facit omnia exprimitque potenter. Qua nam igitur conditione primus intellectus habet, ut sit principium aliquod atque Deus? Qua uidelicet fermè cuncta sibi quodammodo similia reddit, per unitatem bonitatemque omnibus distributam. Quodlibet enim est quodammodo unum atque bonum. Igitur qua unus est & bonus per unitatem, atque bonitatem, uerum haec non sunt in intellectu, uel primo prima, est enim ibi unitas bonitasque non simpliciter illa quidem, sed quaedam potius. id est intellectualis, pro intellectuali natura, pro capacitate sua. Si modo alia semper atque superior unitaris, bonitatisque ratio est. atque intelligentiae ratio, quandoquidem intelligentia neque percurrit per omnia, sicut illa, neque seipsa contenta est, sed ad ipsum bonum expetit unionem, estque particeps multitudinis compositionisque cuiusdam, quam prima unitas necessariò refugit. Vbi uerò super intellectum ipsam simpliciter unitatem bonitatemque cogitamus, non duo quaedam, sed unicum contemplamur. Siquidem ubique unire, & benefa cere idem est, & tam unitas, quàm bonitas, superius aliquid non admittit, nihil enim, uel unitate sim plicius, uel bonitate melius cogitari potest. Simplicissimum uerò, atque optimum est proculdubie primum. Primum uerò penitus unicum, ad primum propriè pertinet incomparabilis ipsa simplicitas, quàm ipsa dicimus unitatem. Pertinet & communicabilitas per omnia se diffundens. Quam bonitatem ipsam cognominamus, per unitatem quidem est maximè simplex. Ergo primum Per eadem est maximè potens, si quidem unita uirtus est ubique potentior. Per eandem rursus potenter per omnia se diffundit, unde est maximè bonum, imo uerò ut est ipsa simpliciter unitas, ita simplicer ipsa bonitas. Denique quia omnes etiam priuationes, & fluxus, in formisque materia, quodam modo unitatis, bonitatisque participia sunt, & singula unionem bonumque appetunt, coniectamus ipsum simpliciter unum, bonumque primum omnium esse principium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
