Latin
Cap. L
Ficino, Opera omnia 1165.9
Unproofread scanNot analysed yet
denique in quinque suppositionibus disponi uult principia rerum, in quatuor uerò sequentibus non tam nouas poni sub stantias, quàm demonstrari interempto uno multa impossibilia sequi. Istud denique unum, quo &posito ponuntur omnia. &sublato tolluntur, non est nomen à logico fictum, sed ipsum uniuersi principium. Solius enim principij omnium hoc est proprium. Dispositio propositionum Parmenidis apud Plutarchum