Latin
Cap. LV
Ficino, Opera omnia 1166
Unproofread scanNot analysed yet
Praesertim quia duo haec non tam suiipsorum sunt, quàm aliorum, nec tam causae, quàm concausae, ut in Timaeo dicitur, &Phidone. Meritò igitur tres quidem suppositiones quaerentes quomo do unum se habet ad seipsum atque ad alia, de principalibus causis tractare putantur. Peliquae uerò duae inuestigantes quo pacto alia se habeant inuicem, &ad unum, speciem &materiam uidentur inducere. Itaque in quinque his suppositionibus principia haec, &quae in eis, uel circa ea sunt, uno posito confirmantur, uno, inquam, super ens in ente, sub ente. In reliquis quatuor de monstratur, si non est illud, quod intra entia unum, quot absurda sequantur, ut intelligamus, mul to magis absurda sequi, si quis negauerit ipsum simpliciter unum. Sexta igitur probat, si non sit quod in entibus unum, id est intelligibile, ita ut partim quidem sit, partim uerò non sit, solum fore in rerum ordine, quod est sensibile: Cum enim intelligibile non sit, quod est unum, cum ente uerò. reliquum est sensibile solum, quod esse quam modo dicitur. Nullaque ulterius erit cognitio praeter sensum. Quod quidem in suppositione sexta absurdum esse conuincitur, scilicet solum in ordi ne cognitionis esse sensum, solum quoque in ordine cognobilis esse sensibile. Suppositio septima probat, si non sit illud in entibus unum, ita ut nullo prorsus modo sit, nullam omnino cognitionem fore, cognobile nullum. quod stultum dictu foret, septima haec suppositio docet. Tum uerò alia, si unum illud partim sit, partim uerò non sit, ut sexta suppositio modo fingebat, somnijs &umbris similia fore. Quod tanquam absurdum suppositio octaua redarguit: Sin autem nullo modo sit alia, iam minus erunt quàm umbra, uel somnium id est nihilum: Quod tandem quasi monstrum suppositio nona conuincit. Quamobrem suppositio prima, ad suppositiones reliquas ita se habet, quemadmodum ad caetera principium uniuersi. Reliquae uerò quatuor mox sequentes primam, de his quae post ipsum unum principijs agunt. Quatuor autem quae his subduntur, conuincunt, sublato uno, omnia quae in quatuor superioribus ostensa fuerant, penitus peritura. Cum enim secunda demonstret, si sit unum quod habet cum ente coniugium, omnem animae ordinem esse, septima declarat, si non sit illud unum, uirtutem omnem cognoscendi perire, rationem, &imaginationem atque sensum. Rursus cum quarta declaret, si est illud ens unum, praeter ipsum simpliciter unum quodammodo, &species materiales existere, quę sanè unius entis quomodolibet sint participes, octaua ostendit, si non sit illud ens unum, umbras tantum &somnia fore, quae nunc sensibilia nominantur. nec ullam formalem distinctionem, uel substantiam habitura. Praeterea cum quinta moneat, si est illud ens unum, fore materiam unius quidem entis, non participem, qua ratione ens, quamuis eiusdem compotem, quia ratione unum, non tandem explicat, si non sit illud ens unum, nec umbram quidem rei ullius usquam fore. Hactenus Plutarchus. Quid significent in suppositionibus negationes, Quid affirmationes. Quae &quo ordine