Latin
1168.5 to 1168.8
Ficino, Opera omnia 1168.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Negationes uerò contra indefinitum semper relinquunt illud, &in sua amplitudine liberum: animam quoque aptius Deo praeparant, dum hanc ab humanis conditionibus definitionibusque segregint, &quastiam incircunscriptam Deo prorsus incircunscripto committunt. Neque uerò nos latet quod &saepe cum &Dionysio dicimus, negationes circo Deum non defectum significare, sed excessum. Quando enim dicimus, Deum non esse mentem, nec uitam, nec essentiam intelligi uolumus, ipsum his omnibus esse praestantiorem horumque principium. Iam uerò negari artifici nanus, defectum significat, caret enim sibi necessarijs instrumentis. Negare uero naturae manus, excellentiam naturae declarat, non indigentis manibus ad agendum. Profectò sicut primam illud est omnium causa, sic artificiosae circa ipsum negationes sequentium affirmationum Quamobrem quodcunque de uno prima suppositio negat affirmat, suppositio secausae sunt quens. Vt uidelicet declaretur ab illo omnia propterea fieri, quia illud nullum est omnium, sed super omnia pariter. Sicut enim anima uel natura, quoniam non est corpus, generat regitque corpus &intellectus, cum non sit anima procreat animam: sic ipsum unum quia non multiplica tum, non numerosum, non figuratum, multitudinem &numerum procreat, &figuram. Nullum enim eorum quę proereat, ipsum esse potest. Neque enim alia quaeuis excellens uniuersalisque causa uel eadem est cum effectibus, uel cognata. Quando igitur formam, uel figuram Deo negamus, non defectum aliquem suspicamur, qualem cum cogitamus infiguratam, informemque materiam, sed Deum nullo circunscriptum, materiam formis atque figuris circumscribere contemplamur. Siquidem de Deo, sicut de materia, negantes omnia per similitudinem quandam dissimilem, uolumus eadem de utriusque negata. Solemus &animam naturamque dicere quoniam nec oculos, neque pedes habet eadem conditione qua corpus, ideo haec in corpore generare. Similiter unum ipsum dicit, neque totum esse, neque partem, neque idem, neque alterum, neque stare, neque moueri, neque simpliciter opposito rum aliquod, neque ambo, ut possit haec omnia pariter agere.