Latin
1169.5 to 1169.8
Ficino, Opera omnia 1169.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
sed ab ipso simpliciter uno: cuius hoc unum ens est compos, ideoque ab hoc è uestigio scandit ad illud, in illo primum omnia negaturus, in hoc deinde affirma. turus omnia quae &affirmauerunt in poemare. esse scilicet uniuersum intelligibile sphaericum, atque similia. Primum quidem quoniam est ipsa simpliciter unitas, id est, supprema simplicitas atque uirtus. quod proximae generat maximèn generat unum, &quoniam genitor ad nullum omnium habet progriam habitudinem, sed aeque se habet ad omnia, &pariter est super omnia, aut nullum facit, quod dictu nefas. aut in illo, quod modò dicebamus, uno simul efficit omnia. Dici. mus itaque cum Plorino simul atque Parmenide, primum quidem esse unum super omnia, secundum uerò unum omnia, ut perfectissimi genitoris progenies sic omnium perfectissima, quando autem genitor genitumque sit unum in Christiana Theologia tractam is. Plato quem nunc interpraetemur duo putauisse uidetur. sed pergamus ad reliqua. Negationes uerò circa primum fiunt non tam propter imbecillitatem intelligentiae nostrae non ualentis aliter circa illud agere. Nam &neque aliter circa idem agit intellectus primus, quàm quia nec aliter illud atringi porest aut debet, nec ali ter intellectus attingere, quàm sua multiplici proprierate posth bita unitati unitatem simpliciter offerendo. Epilogus autem &ordo negationum in prima suppositione est eiusmodi, ipsum unum neque multitudo est, neque totum, neque partem habet. Rursus nec habet principium, nec medium, nique finem al quem aut terminum, neque figuram, nec est in abro, nec in seipso neque stat. neque mouetur, nec idem est, nec alterum, uel sibimet, uel alijs, neque simile, neque dissimile, nec aequale, nec inaequale, neque majus, neque minus. Item non senius, non iunius, neque generationem participat, neque tempus, neque est particeps ipsius quod dicitur esse, nec est nominabile, nec effabile, nec opinabile nec scibile. nsn De uniuerso ente, &proprietatibus eius. Et quomodo negantur de primo, &quae mulibi titudo negitur, &quare negatur.