# Opera omnia 1169

Ficino, Opera omnia, Cap. LVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1169

Cap. LVI. CAaepe probauimus in commentarijs in Plotinum, quem in hoc, sicut & in pluribus libenAtius quàm Proclum sequor, intellectum, intelligibile, ens, primum, essentiam, uitamque priSmam re ipsa unam esse substintiam, haec autem ibi quadam ratione differre. In qua & quinque rerum genera ideaeque sunt formali inter se ratione distinctae, essentia enim prima cum omnes perfectiones essentiae habeat, uitam habet & intellectum, primam, inquam, uitam intellectumque primum, si perfectus intellectus est, perfectam habens intelligentiam intelligibile quoque possidet penitissimum. Quod si quis insum intelligibile ab hoc separet per essentiam, cogemus deinde confiteri intelligibile primum tanquam Verfectum, sibi ipsi intelligibile fore, igitur in telligentiam in se habere, utrinque igitur redimus ad idem, urrobíque uidelicet intellectum cum intelligibili in eadem essentia copulare coacti, in qua omnia intelligibilia atque entia intelligibiliter, & intellectualiter comprehendantur. Hunc mundum appellamus intelligibilem, uniuersam hanc sphaeram intelligibilem. Parmenides in poemate canit unumque ens inscribit. Quod in sophiste esse quidem ens primum, sed non esse uereunum, quia non sit impartibile, nium dicitur, itaque nec esse primum unum, quod tanquam uerè unum est penitus impartibile, nullius particeps multitudinis, alioquin & unius foret particeps, itaque nec esset uerum primumque unum, ad quod tandem ab uno unius uerò peruenire ratio cogit, quemadmodum & compellit suy ra, non ueras formas, non ueram uitam, non ueram cognitionem, progredi ad ueras formas, id est, ideas ad Si mundus intelligibilis est ens primum atque formale, prinuitam cognitionemque ueram.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
