Latin
117.5 to 117.8
Ficino, Opera omnia 117.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim aliud stare est (ut diximus, quam in naturę suae unitate perseuerare? Mouet quoque per Deum. Virtute enim primi actus agunt agentia omnia quicquid agunt, Deus per se mouet agitque omnia, ipse quidem stabilis perseipsum. Sane quia omnia quae per aliud talia sunt, reducuntur ad primum aliquid quod est tale per semetipsum, idcireò quaecunque stabilia sunt, &mouentia per aliud, retulimus ad Deum per se stabilem, &perse mouen tem. Et quaecunque mobilia sunt ab alio, puta corpora &qualitates, retulimus ad animam mobilem per seipsam per se inquam mobilem, quia si à Deo descendas per angelum, tam Deus, quàm angelus stare tibi uidebitur, &primum quod mobile tibi occurret, est anima. Quicquid autem primò tale est in aliquo genere, per se est tale, puta quod primò est lucidum aut calidum, per se lucet &calet. Sic anima quoniam est primum mobile inter omnia quae sunt mobilia, est utique per se mobilis. Cuius rei signum est, quia corpora quę carent anima, impulsu solum agitantur externo, quae animam habent, sua sponte mouentur, &in quaml bet loci partem. Et quoniam anima id pręstat corporibus, ut per se quo dammodo in partem quamlibet moueantur, sequitur ut ipsa sit uerè &primo mobilis per seipsam, primumque mobile, postquam per eius praesentiam apparet in corpore, imago aliqua per se mobilis facultatis, sitque ibi motus in omne partem, quod significat animam esse fontem motus, unde libera &uniuersalis effluit agitatio. Per haec solutum arbittor Pythagoricum illud aenigma à Xenocrate usurpatum, scilicet animam esse nume rum se mouentem, numerum, id est, naturam multiplicem, se mouentem, id est, sua proprietate mutabilem. Talem uerò naturam esse alicubi oportere, multa nobis (ut significauimus iam) declarant. Primum, quòd omne quod per aliud tale est, reducitur ad aliquid quod per se fit tale.