# Opera omnia 117.9

Ficino, Opera omnia, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/117.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/117.9

Secundum, quia cum sint multa quae mouentur ab alio si omnia talia sunt uel in infinitum uagabimur, uel circulo reuoluemur eodem, ut idem sit primus motor & ultimus, causa idem atque effectus, neque in reb. ordo sit ullus. Quocirca ad motorem aliquem peruenire compellimur, qui iam non moueatur ab alio. Sed motor ille qui proqdi proximè praecedit corpora quae mouentur ab alio, non est prorsus immobilis, lona gius enim distant duo haec quod ab alio mobile, quod omnino est stabile, medium corum est, quod ex se pso est mutabile.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
