# Opera omnia 1170.1-4

Ficino, Opera omnia, 1170.1 to 1170.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.1

cipiumque entium omnium, & exemplar, forma naturaquam sua omnia generans atque formans, quęcunque sibi sunt propria eadem entibus cunctis, qua entia competunt, atque uicissim quaecunque entibus, qua ratione formaliter entia sunt, & in sua quaque specie perfecta, conueniunt haec, sed excellentius sunt in illo lamblichus, & Syrianus, & Proclus, oppositi naturales generum idearumque Quia cum proximè sit ab ipso uno, ideoque sit unitissi differentias in primo ente non ponunt. mum, oppositiones admittere nequit. Praesertimque in primo ente nihil sit non entis, ergo nec oppositiones illae, per quas idem non est alterum, status non est motus, rationale non eft brutum, Item quia ens simpliciter de quolibet praedicatur, nulignis non est aqua, homo non est equus. lum uerò oppositorum, nulla idea de quolibet affirmatur, ut traditur in sophista. Igitur ei usmodi differentias in sequente quadam post essentiam simplicem, intellectuali essentia collocat, in illa uerò tantum originem numeralem, nos autem antiquiores secuti, dicimus differentias illas in ente primo ponendas, sed eas non primo quidem gradu, quo simpliciter ens est. sed sequente quodam gradu, quo per uitam intelligentiamque progreditur explicari. Sic enim obiectationes quas narrauimus deuitantur, & in primo ente, entium omnium propria tanquam illud mox consequentia collocantur. Quinque sanè genera in essentia iam uiuente ideae, potius in uiuo iam intellectu ali latius explicantur, uix enim in essentia discernuntur. Insunt enim ibi propria cunctis entibus communiter nacta. Propria uerò haec generatim omnia Parmenides in prima suppositione numerat, ut in capite superiore narrauimus. in unò quidem negens, sed in uno ente mox affirmans, ut postquam omnia uniuersi entis propria de uno primo neganerit, demonstret inde ipsum uniuerso ente superius, quod & propè suppositionis primae finem manifestè confirmat, negins ipsum quod dicitur esse atque ens de uno, alioquin quaecunque esse ensque ipsum comitantur, atque sequuntur conpetitura primo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
