# Opera omnia 1170.9-11

Ficino, Opera omnia, 1170.9 to 1170.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.9

In conclusionibus autem affirmatiuis id prius affirmauit de uno ente, id est de illo intelligibili mundo unum atque ens, mox praeter essentiam unitatemque suam, quod ipsi potissimum est cognatum, scilicet multitudinem, multitudinem inquam, idealium specierum atque generum. Per haec apprimè familiaria tanquam euidentissima quaedam affirmabit quae familiaria minus deincens atque minus, ideo suppositio prima non est, si uniuersum ens est unum, quid sequatur? Alioquin semel posito quòd sit ens, & uniuersum id est omnia, mox inferendum esset, ergo habet in se multitudinem, partes terminos, & caetera, essentiamque postremo. Con tra uerò negantur haec omnia, quia suppositio non est, si omnia sint unum, sed si ipsum unum, sit. cuius oppositum post quintam superpositionem etiam supponetur, scilicet, si unum non sit quid in se sequetur. Sed ubi multitudinem negat uni, quàm potissimum multitudinem, non rerum quidem sensibilium, aut etiam seminalium rationum, aut rursus animalium cogitationum. Neque enim dicibat in his reijciendis elaborare, quae de primo nullus assereret, sed multitudinem illam de primo negat, quàm asserit de secundo, id est intellectualem, intellectualemque multitudinem, id est, multiplicitatem talem, qualis conuenit intellectui primo, se ipsum intelligenti idearum generum. que plene.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
