# Opera omnia 1172.13-14

Ficino, Opera omnia, 1172.13 to 1172.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.13

Praeter ea uanum est plura ad hęc efficienda principia fingere, cum & sufficiat, & deceat unum nempe cum essentia prima omnes sibi naturales perfectiones habeat, uita uerò sit intimus motus, uel actui essen tiae pramae intelligentia denique sit quaedam uitae reflexio in essentiam, meritò in ipsa essentiae primae natura. simul uita est & intelligentia prima, latius autem extendi esse quam uiuere, rursumque uiuere quam intelligere respondebimus, non quoniam illa tria principia sint per substantiam inter se distincta, & in ordine graduum uniuerso, essentia sit superior uita, & uita superior intellectu, sed quoniam, ut uult Plotinus, in mundo intelligibili, dum ipse generatur à primo secundum quendam generationis illius ordinem, prius quodammodo sit essentia illa primi entis, mox uerò uiuat, mox intelligat, prius enim est quàm moueatur, prius mouetur, quàm permotum in se refiectatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
