Latin
1172.5 to 1172.7
Ficino, Opera omnia 1172.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sin autem forma corporis cum animi deformitate coniungitur, non honestae communionis, sed tur pis congressus cupido exoritur. Vnde non amicitia, imò petulantia primum, deinde discordia proficiscitur. Quare si cognatio deest, amici nunquam. Si adest cognatio, de est omnis pulchritudo, interdum beneuoli potius, quam amici. Sin autem cognationi pulchritudo corporis, non animi est adiuncta, pro amicitiae desiderio obscoeni congressus ar dor exoritur. Cum unus animo pulcher, turpis alter, admonitionis &increpationis studium cognatio illa parit. Quod si pulcher unius animus, alterius nec pulcher est, nec turpis, docendi discendique inuicem uoluntas ex cognatione prouenit. Tandem ex increpatione illa, &hac doctrina, amicitia nascitur. Quod quidem in Phaedrum, &Alcibiadem Socratis amor ostendit. At uerò cognatio pulchtitudinem utrinque nacta, cito in dissolubilem procreat amicitiam. Idque in Platonis Asterisque beneuolentia constitit. Atque haec, ut è multis colligitur, de amicitia Platonis nostris sententia est. In hoc autem Dialogo primo eos qui amore abutuntur, &sub amicitiae specie turpi libidini seruiunt, increpat. Deinde eos qui ex sola corporis forma, amari se dignos existimant, admonet. Tertio illos, qui minus uere de amicitia sentiebant, refellit. Postremò callem quendam sagacibus animis ad uenandam amicitiam indicat. Singula membra suis in locis legentibus patent, patent. Nam dum Hippothalem &Ctesippum ironia iocisque deridet Socrates, quod turpi amore capti essent significat. Et dum coram illis adolescentes ad mores instruit, amatores admonet quo pacto amandum, &quomodo unà uiuendum sit. Cumque amatores instituisset, secundam dialogi partem ad amatos instituendos aggreditur.