Latin
1172.9 to 1172.12
Ficino, Opera omnia 1172.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis multitudinis entium causam assignauerit ipsam simpliciter multitudinem, à Platonicis minimè dissonabit, simplicis uerò multitudinis causam si aliunde quaesiuerit praeterquam ab uno, nimium aberrabis. Vnde enim uis ipsam multitudinem proficisci. Nunquid ab alia multitudine, ut clam laboris in infinitum. An forsitan à nulla causa, ut ita multitudo sit causa rerum prima. Nullaque futura sit in rebus unio, nullus ordo. Denique si multitudo quaelibet est necessariò particeps unitatis, nimirum ab ipsa unitate tanquam à causa su periore dependet, nisi uerò sit unitatis compos, nec aliqua partium erit aliquid unum. Neque partis particula, rursus unum, sed &in infinitum deinceps pars quaelibet infinita, neque rursum partes cum partibus unionem ullam habebunt, neque cum toto cognationem, neque forma totius erit certa. Sed ut ita dixerim, infinitis infinita, nec ex suis partibus compulata, cum careant uno, sed usque quaque diuulsa. Ipsum igitur unum multitudinis omnis compositionis que, &ordinis principium est, &seruatur &finis. Gregorius Nazianzenus, Nicolausque Theologi diuinam trinitatem ab eiusmodi conditionibus exceptam uolunt, multitudinem enim illam esse participem unitatis, &post unitatem, quae numerus quidam est, partium quarundam aliquid componentium. Trinita tem uerò diuinam non esse numerum, uel multitudinem, aut accidentalem, aut essentialem, sed super essentiam, neque componere ibi quicquam, praeterea totum, neque extra unitatem ipsam existe re, sed esse proprietatem ipsi unitati naturae diuinae naturaliter necessariam. Hęcitaque trinitas unitatis quidem propria est, nec tamen particeps unitatis, nec per participationem eius unita, sed unitatis naturalis peritissima, naturalem unitatem non diuidens, sed conseruans. Platonici quidem nihil aliud moliuntur, quam ut dij summi naturam asserant simplicissimam, proprietates autem personales, quae super ingenium nostrum sunt, nunquam cogitauerunt, &simplicitate uerò naturae diuinae, nulla est inter Christianos &Platonicos controuersia. Praeterea Proclus &Syrianus trinitatem quandam substantiarum trium extra primum introduxerunt, scilicet primam essentiam, primam uitam, intellectum primum. Et essentiam quidem illam esse rebus essendi principium, uitam uerò uiuendi, intellectum intelligendi. Essentiam praeposuere uitae, quoniam latius extenditur essendi, quàm uiuendi munus, uitam simili ratione intellectui praefecerunt. Dispositionem eiusmodi si Dionysium Plotinumque sequimur, (ut utrobique diximus) non admittemus, quoniam cum superioris causae donum perfectius esse debeat, quàm sequentis, pręstantius erit esse quam uiuere, uiuere quam intelligere, neque uerum hoc est effectu, neque igitur illa principiorum dispositio uera.