# Opera omnia 1175.4-7

Ficino, Opera omnia, 1175.4 to 1175.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.4

Accedit ad haec quod inanis esset docendi, disputandi, redarguendi facultas, cum nihil discere oporteat eos, qui uerè de singulis iudicant, neque inquirenda sint quae quisque possident, neque redarguendum aliquid sit, quandoquidem cogitationes quaelibet uerae sunt. Praeterea si idem est sentire ac scire, ut uidere atque audire, cum primum literas inspiciunt pueri nondum eru diti, uident eas, sciunt igitur: aut si nescire dicantur, dicantur etiam non uidere. Et cum primum barbaros sua pronunciantes audimus, nondum illius linguae periti, sicut audire sic & scire, quę proferunt affirmabimus, quod si quis intelligere neget, neget similiter & audire. Respondebit ad ultimum hoc Protagoras, quod uidemus audimusue, scire, quod ignoramus, nec sentire quidem. Vt in literis figuram, situs partium, & colorem pueri uident, & uidentes sciunt. Voces barbaras audientes, mox acutum, & graue ut audiunt ita sciunt: literarum uerò uocumque significata cum non sentiant, prorsus ignorant. Contra illum sic infertur. Ex hoc ô Protagora sequitur, ut cum significata sciunt, alio quodam quàm sensu sciant. Scientia atque aliud quiddam est quàm sensus. Item si uidere scire est non uidere nescire erit. Quod autem quis uidit didicitque & meminit, scit. Saepe uerò id non uidet, ergo & nescit, quapropter idem simul & scit, & nescit. Praeterea si uno oculo aliquid uideas, alio clauso nihil cernas, illud uides pariter & non uides. Quare ligitiosus quispiam dixerit: Si uidere scire est, & non uidere nescire, idem scis simul & nescis. Adde quod cum quid eminus & confusè prospicis, uides quidem, nescis tamen, cum dubites. Non igitur scientia sensus est. Responderet fortè Protagoras, primo quidem de memoria & scientia distinguendo. Nam cum primum sentiendo quis patitur, memoriter tenere incipit, deinde etiam non patiendo meminit, cum iterum idem sentit patiturque, reminiscitur, in primo quidem scit actu non habitu, in secundo, habitu non actu in tertio, & actu simul & habitu: quare interdum & scit & nescit. Neque tamen haec con traria. Nam non eodem modo quo scit ignorat. Ergo cum non uidet, meminit tamen, scit habitu, actu nescit. Haec uerò contraria non sunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
