Latin
Cap. LXI
Ficino, Opera omnia 1176
Unproofread scanNot analysed yet
Processus quidem discretionis principium est, per hunc enim discernuntur rerum ordines tum à causa producente, tum inuicem, quatenus hi quidem usque ad primos uniuersi gradus: hi uerò ad medios, hi autem ad infimos processerunt. Atque ita eiusmodi recto scilicet processu, medium utraque praecedit extrema. Siue enim descendas praecedit ultima, siue ascendas, praecedit summa. Conuersio autem quae per circulum designatur, conficit unionem, per hanc enim, &res quaelibet sibimet unitur, quatenus ad intimum sui centum singula colligit, &cuncta inuicem congregantur: dum enim conmuni quadam affinitate boni, ad ipsum bona cuncta contendunt, inuicem quoque conspirant, si cut autem uera rectitudo est in natura intellectuali per processum indeclinabilem, qualem diximus, sic uerus est circuitus in eodem, non solum, quia haec potissimum ad se ipsam causamque conuertitur, sed etiam quia quaecunque in ea sunt, praeter suum centrum, quasi per circumferentiam, aequè distant à centro, aequè conuertuntur ad ipsum, perque ipsum pariter ad commune centrum atque bonum. In caeteris uerò eiusmodi paritas non seruatur. In ipso denique simpliciter uno, neque processionem possumus designare, per quam, uel ipsum à causa, uel aliud ipsius ab alio pro cedat eiusdem. Neque rursus conuersionem per quam, uel conuerratur ad causam aliudque bonum, uel extima sui conuertatur ad intima, alioquin neque primum omnium foret neque simpliciter u num, ipsum uerò unum esse uniuersi principium, ex eo parer, quia nihil usquam unitare &unione melius inueniri potest, si qua uerò super ipsum causa foret, melius aliquid unione rebus afferret. Ipsum unum nusquam est, quia nec est in scipso, nec in alio. Item quomodo separata di