# Opera omnia 1177.5-7

Ficino, Opera omnia, 1177.5 to 1177.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1177.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1177.5

Mitto nunc qua ratione Proclus uni auferat actionem. Quia uidelicet sicut quaecunque sunt ab ente ens habent, sicut quaecunque sunt ab uno unum necessario habeant. Itaque materiam ab uno procedentem unum esse, ullam tamen actionem in se habere, alioquin habituram si per actionem aliquam uni propriam ab uno processerit Praeterea & si uidetur Parmenides solos hic motus corporeos uni negare sub nomine alterationis atque lationis, meminisse tamen oportet leuem fore operam, & puerilem, si hos solos uni sustulerit. Sed profecto sub horum appellatione sustulit omnes, tam uidelicet incorporeos quàm corporeos: Ait enim hos solos esse motus. Item unum nullo motu moueri. Motus quidem altera tionis in anima est quando affectum, & uitam, & formam, & actionem uel superiorum uel inferiorum subit quasi facta, iam altera. Localis autem rectus tum intus rationalis è superioribus ad inferima discursus uel uicissim tum extra mutatio loci, & ipsa corporis uegetatio Circuitus quoque seit in ea quando uel se ipsam animaduertit, uel repetit eadem. In mentibus uerò puris alteratio qui dem est intellectuali potentia in obiectum intelligibile transformari. Localis autem est circuitus ad seię sos pariter atque causam, fortè uerò rectum quoquem motum agunt quatenus aliam speciem aliam intuenter. His igitur motibus omnibus absolutum est ipsum simpliciter unum. Tu uerò ubi alterationem audie in– rantum in qualitatem, sed omni praeter localem trasmutatione, scilicet generatione, corruptione, augmento, decremento, qualitatum com mutatione, atque similibus. Denique sic argumentatur, quicquid mouetur, aut alteratur, aut fertur, ipsum unum neque alteratur, neque fertur, quamobrem nullo modo mouetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
