Latin
Cap. LXIII
Ficino, Opera omnia 1178
Unproofread scanNot analysed yet
Primo quidem probat non alterari, deinde neque ferri probabit. Iam uerò si alteratur, aut transmutatur totum aut ex partè mutatur, si totum omnino, uel transit in multitudinem unius expertem, quę quidem nusquam esse potest, uel in nihilum, unde nihil infrebus amplius erit uno none xistente, sin autem per aliquid sui mutatur, in eo iam aliud erit, &aliud, quorum alterum quidem manet, alterum uerò mouetur rursumque recipitur aliquid peregrinum, itaque non unum est, sed multitudo quaedam est, &fit quod ita mouetur. Animam uerò concessimus alterari dum se rebus alijs, alijsque per affectum modumque actionis, &uitae conformat. Intellectum quoque dum se ad intelligibile conferens &formatur illo, &interim uel rem distinguendo, uel se applicando intelligibilibus pluribus conformatur. Sic itaque &anima, &intellectus, dum id ipsum quod sunt permanent, multiplicia fiunt Quod tamen de uno cogitari nefas. Post haec unum neque loco ferri probat hunc in mo dum. Quicquid loco mouetur siue localiter(ut ita dixerim) aut circa locum eundem uersatur in orbem aut locum pro loco mutat in rectum, uel mixto quodam ex his obliquo motu mutatur. At unum nec in orbem, nec in rectum mutari ullo modo potest. Ideoque neque mixtum ex his sibi alie nis subire motum, quapropter nullo motu mutatur.