# Opera omnia 1178.1-4

Ficino, Opera omnia, 1178.1 to 1178.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1178.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1178.1

Cap. LXIIII. Vnum neque circulo monetur, nec in rectum. Rrobatunum ita circulariter non moueri, quod circulo fertur necessario medium, & extrema circa medium habet, mediumque manet in eo, caeteris permutatis, iraque & partes habet & totum, haec autem uni propter suppremam simplicitatem eius competere nequeunt. igitur circulo non mouetur. Circularem hic motum uni demens, non solum corporeum circulum adimit, sed etiam incorporeum. Nempe in anima & intellectu permanet ipsum eius centrum, & unitas ipsa uirtusque praecipua siue substantia, dum caeterae partes, & uires, actionesque illinc effluunt atque refluunt, & quomodolibet multipliciter operantur, quod quidem, circuitum quendam referre uidetur, ab ipsa unius simplicitate penitus alienum. Probat pręterea unum non moueri in rectum hac forma. Quod mouetur in rectum ab hoc loco transitin illum, aut igitur totum simul hic est & ibi, aut totum neque hic, neque ibi est, aut pars quidem eius hic est. ibi uerò pars alia. Si concedatur primum, iam non mouetur, sed simul utrobíque permanet. Si secundum, nihil ad ipsum locus hîc, uel ille pertinere uidetur. Si tertium, iam est partibile. Vnum igitur, cum fit indiuid ium, hoc motu moueri non potest. Probatum quide n est in superioribus unum in aliquo non existere quoniam conditio eiusmodi sit dignitate unius inferior. Cum uerò in aliquo fieri, id est nuper alicui contingere, uel aliquo ferri. uel quomodolibet alterari etiam deterius sit, quàm in aliquo esse multò minus id uni competere iudicatur. Dici quidem potesi aliquid simul totum in loco, & extra locum existere, ut mens & intellectualis anima, multò magis unum, fieri uero per motum, & intro simul, & extra totum, dictu ridiculum Hic iterum teadmoneo, ut dum motiones partesque corporeas uni detranit, simul etiam incorporeas existimes esse sublatas. Anima siquidem, uel diuina multiplices formas intelligentiasque intelligibili superno se admonet circa aeternum temporaliter mobiliterque se uerrans.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
