# Opera omnia 1178.5-8

Ficino, Opera omnia, 1178.5 to 1178.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1178.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1178.5

Et quasi recto quodam incessus modo per hanc formam actionemque suam modo per illam transiens, illud attingit similiter quidem non tamen temporaliter distributum. In hac ergo prongressione recta anima neque tota in illo intelligibili sit, neque est tota seorsum sed partem quidem fit ibi, dum actu illud artingit, partim uero nondum est ibi, per actiones uidelicet alias in posterum explicandas. Possumus & in mente diuina pro cessum quasi rectum auspicari, qua ratione è suo quodam centro progrediuntur multiformes ideae. Vbi sanè pars quidem mentis, uel intelligentiae suae, in hac idea pars in illa uidetur existere, quamuis tota simul essentia sit in cunctis, conditionem tandem riusmodi non solum corporibus sed animabus etiam atque mentibus attributae uni competere nequeunt, omnia dehique in quibus uirtus, & actio ab essentia quomodoliber distinguuntur quodammodo moueri uidentur, quia & ab essentia uirtus, & à uirtute progreditur actio, sed penes ipsum unum quemadmodum supra diximus, propter supremam simplicitatem non possunt duo haec ulla ratione ab existentia fingi distincta, praesertim quoniam si ita finxeris interrrogabimus, nunquid ipsum unum proda xerit uirtuntem actionemue suam per uirturem aliam actionemde procedentem, an peripsam potius existentiam, forte primum concesseris mox infinito cuidam progressus aditum pateficeris Si secundum dederis. ipsum quidem unum sola cum existentia, ponisa uirture lequente procul & actione secretum. Quod uerò penes ipsum sub quadam uirtutis, & actionis forma confinxeras, nec ipsum erit amplius, nec aliquid eius, sed post ipsum quidam uidilicet illius affectus. Virtus quidem illius erit ipsa primi entis essentia, operatur uerò uita & in telligentia, essentiae primae pro pria. Haec quidem principij primi praerogatiua est, ut circa ipsum pro uirtute, & actione sit substantia substantialisque actio, mox posi ipsum in medium afferenda. Forsan urro & Aristoteles ut divisio nem atque motum euitaret in prino causam finalem manifestius, quàm efficientem censuit nominandum. Quomodo negatur de uno status. Cap. LXV. Robamus unum iterum neque stare propositionem in superioribus probatam repetit asserentem unum, in aliquo non manere. Srigitur non manet in aliquo, consequenter neque permanet in eodem, neque stat igitur, siquidem stare, non aliter quàm in eodem permanere, definiri solet. Concesserit fortè quispiam unum, neque dicendum mobile, neque stabile, ne fortè sic intelligatur quoquomodo compositum. Nam & stabilestatu stat & mobile motu mouetur, nihil uerò prohibere putaibit, quo minus unum appellamus statum ipsum aut motum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
