# Opera omnia 1179.5-2-7

Ficino, Opera omnia, 1179.5 to 1179.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.5-2

Quocirea non ita, sed aliter respondendum Non dicendum erat, ut Socrates supra tetigerat, quod non rerum notiones permutationis causae sunt, sed confusio notionum, negligentia diuturna, externa similitudo haud exactae discussa. Non ergo scientia, imo confusione, negligentia, deceptioneque ignorare uidemur. Quanquam haec haud absolutè indicari prius possunt, quàm quid est scientia, fuerit declaratum. Nam per lucem tenebras, per sonum silentium, per bonum malum, per uerum falsum dignoscimus. Ante igitur quid scientia est, definiendum uidetur, quàm falsa opinio declaranda, si perfectè illam comprehendere cupimus. Hinc Theaetetus, scientiam esse ueram opinionem asserit. Quod quidem ex eo confutat Socrates, quod oratoria facultas persuadet, non docet: qui persuadet, opinionem inducit, & opinionem ueram, cum uera refert, neque tamen scientiam. Nam de his quae in motu sunt semper, & aliàs se aliter habent, certa nusquam scientia est. Talia uerò sunt humana negocia, de quibus oratores agunt, praesertim cum saepe ad ea credenda auditores inducant, de quibus ipsi dubitant, & quibus nunquam interfuerunt. Addit post haec Theaetetus Leucippi, & Cyrenaei Theodori definitionem. Scientia est opinio uera cum ratione, & idcirco quae rationem habent, sciri possunt: quae ratio ne carent, minimè. Et Prodicus Chius Leucippum imitatus, elementa rerum, quia sim plicia sunt, proptereaque sine ratione ignota esse asseruit: composita uerò cum rationem habere possint, nota. Rationem quidem definitionem: & orationem quandam declarantem rei substantiam proprietatemque intelligunt. Quae quia plura includit, subiectum & praedicatum, interdum etiam copulam, id est uerbum, & nomina, compo situm quoddam significat. Elementum uerò simplex, ideoque rationis expers, & ignotum relinquitur. Duae quae dicta sunt, Socrates confutat. prius quidem posterius hoc, quod dicitur, Elementa, quia simplicia, ignota, quae ex his effecta sunt, quia composita, nota. Deinde prius illud, quod scientia sit cum ratione opinio uera. Et exempli causa pro elementis literas accipit, pro composito syllabam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
