# Opera omnia 1179.5-6

Ficino, Opera omnia, 1179.5 to 1179.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.5

Alia denique quantum spectat ad alia solum, hic gradus terrius. Multitudinem enim, & totum, figuramque, & in aliquo esse, motumque, & statum de uno negat, quantum, propriè spectat ad unum. At uerò idem, & alterum, simile, dissimile, aequale, inaequale, senius iunius uni aufert, & ad se, & ad alia. Neque enim sibimet est, neque caeteris idem similiter, & quae in hac sorte sequuntur. Deníque opinabile, scibile, nominabile tollituni, quantum ad alia pertinet. Omnibus enim est hac conditione prorsus incognitum, cum igiturmotus, & status, ad primum praecipuè gradum pertineant, idem uerò, & alterum potius ad secundum, meritò motum, statumque priusquam idem alterumue negauit. Praesertim quia primum ens per processum declarauit, tum se alterum, à primo tum in se alterum aliquid atque alterum, per statum uerò suum in uno declarauit identitatem, prius ergo sunt illa quam ista.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
