# Opera omnia 1179

Ficino, Opera omnia, Cap. LXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1179

Nos autem opinionem hanc ratione quadam alibi probata respuimus, scilicet unum esse omnibus opepositionibus rebusque inuicem quomodolibet opposiris excellentius, ut opposita quaelibet, & pariter efficere, & in unum conciliare possit, uirtute enim illius, quod est opposiris segregatis opposita compulantur. Si enim fit utrumque simusoppositum, composirum erità superno quodam diuersorum conciliatore conflatum: Sin uerò oppositorum alterutrum fuerit oppositum alterum & quae ad ipsum pertinent non efficiat. Oppositorum quidem duorum, quod altero est deterius nemo utique dixerit esse ipsum unum uniuersi principium. Sed forcè quod melius, ueruntamen neque hoc esse potest, nam & sub ordine quodam cum altero opposito numerabitur, & alterum non participabit illius. Oppositum enim non fit per oppositum oppositi particeps. Quod ergo non erit unius ac boni particeps, merito nec ullo modo erit unumaut bonum. Deníque status ipse quantumlibet perfectus, & ipse motus quomodolibet efficax certa quaedam species est, & perfectio definita: seiuncta enim sunt inuicem neque propria alterius perfectio est in altero. Neutrum itaque perfectissimum, neutrum ergo primum Primum namque ab omni definita perfectione serunctum sub simplici ratione, boni perfectiones omnium, tanquam perfectionem pro cum ctis unam simul, & uniuersam continet eminenter. Quinque genera entis, Tres negationum gradus, Decem praedicamenta negata, De codem alteroque nonnihil.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
