# Opera omnia 118.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 118.1 to 118.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/118.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/118.1-2

Hic uinciendi actus, causa est ut ortum sit uimen. Quia uerò quod nullo modo est, id neque esse potest essendi causa effectui cuiquam, neque causas omnes mouere, necessarium est actum huiusmodi & ante uimen, & ante reliquas omnes uitis causas extitisse. Non autem extitit in corporibus, nisi nouissimè. Ergo in natura quadam incorporea rectrice corpo rum extitit longè prius quàm in palmite. Quae quidem natura uitis artifex gratia talis actus performam suam, uiminis formam in tali quadam materia figurauit. Sed utrum actus huiusmodi in natura illa praefuit secundum naturae modum, an secundum propo situm uoluntatis? Certè secundum utrunque. At ex illo idem erat, quod agentis forma quędam, & affectus ipsius exemplar. Ex hoc erat finis. Vbi autem artificiosae uoluntatis propositum est, ibi mens. Quapropter praeest omnibus corporibus diuina mens, quę corporalium omnium formas intellectuali modo complectitur, & tanquam sagittarius singula ad suos dirigit fines, ad unum denique cuncta. Diuinus hic agricola colit pampinos, capreolos, & ra dices. Vnde enim aut pampini uertuntur ad Solem umbra uitata? Aut capreoli tanquam manus ad eam partem praecipuè protenduntur, ubi est propinquius substentaculum? Aut radices fugientes ariditatem, ad humorem maximè propagantur? Electio quę non erat, artificiosi consilij, imò uerissimi intellectus est opus. Non tamen inest uera mens uitibus. Ergo adest. Adest insu per abiectissimis quibusque bestiolis, quae in suis artificijs semper eligunt potiora. Colit Deus arbores, ducitque & pascit beluas, quod & prisci Theologi uoluerunt. Nunquid solos despicit homines? qui soli interris diuinam non despicit maiestatem? Absit, imò uerò si Deus nullas omnino uel minimas mundi negligit partes, profectò non despicit genus humanum, quod est mundi pars adeò prętiosa, ut media sit temporalium rerum & aeternarum, quantum aeterna capit, ordinat temporalia. Adeò Deo proxima, ut sese diuinae mentis arcanis insinuans, opus hoc Dei, ordinem scilicet mundi cognoscat. Mundani ordinis intelligentia eo ipso ordine est excellentior. Siquidem ordo huiusmodi per intelligentiam est factus, & regitur. Si per cognitionem animus noster est mundo praestantior, per uitam quoque praestantior erit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
