Latin
1180.5 to 1180.7
Ficino, Opera omnia 1180.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Distingui tamen necesse est, si duo fuerint. Distinguetur igitur hoc ab illo per proprietatem quandam, quàm praeter ipsum unum habet hoc, &suam similiter habet illud, utrumque igitur erit mixtum, &multiplex, &unum quiddam nec utrum ergo simpliciter unum. Cum igitur ipsum unum sit unicum, singula re, solum, si fingatur alteri cuidam idem euadere, certè fiet idem alicui, quod non uere unum, li hoc ipsum fieri huic idem est, cum hoc aliquo modo congruere, communem ordinem iam subibit, sietque cum hoc communis naturae particeps. Neque simplex, &absolutum amplius erit. Sin autem fieri huic idem, est hoc ipsum prorsus euadere, iam illud quod antè asserebatur simpliciterus num, prorsus erit hoc, quod postea ponebatur, nec uerè, nec simpliciter unum. Ca rera quidem, quoniam in specie, in genere, in ordine computantur, sic ad identitatem se habere possunt, ut inuicem eam quodammodo esse ualeant, neque tamen penitus eadem, ut Socrates cum Platone, idem speciem, neque prorsus idem caeteraque similiter. Ad ipsum unum extra omne consortium segregatum, si praeterea fingatur cuipiam esse idem. cum nequeant externa quapiam condi tione, uel societate idem fingi, necessariò ipsa sua singularitate naturae huic iam erit penitus idem. Vnùm non est ab alijs alterum. CapL XVIII. Acile quiuis putauerit unum esse, ab alijs alterum, &sibi ipsi idem, communis enim opinso recepisse uidetur ad unum pertinere ut &extra distinctum sit ab alijs &in distinctum sit intus Ve runtamen Parmenides accurratius ista perpendens, neque alterum, neque idem de uno iuditat praedicandum siue accipias alterum pro ipsa alteritate formali, siue pro alteritatis participe quodamans Similiter siue idem pro identitate, siue pro participante susceperis.