# Opera omnia 1181-2

Ficino, Opera omnia, Cap. LXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1181-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1181-2

Cap. LXIX. Lia unius, alia identitatis ratio est, unum enim est absolutum identiras relatiua. Nam sem per est aliquid alicui idem, propterea unum tanquam absolutum est ente identitatem, utpote relatiuam. Preterea si unam hsc caeram habeas, ibi uerò quatuor, cupiasque hanc illis eandem numero fieri, diuides hanc in quatuor. Haec ergo diuisionem atque numerum endem illis euadet. Si rursum cupias illas ibi caeras his, hic caeris alteras numero fieri quatuor in caeram unam coges. Sic itaque rursus per unionem fit alteritas, quemadmodum modo per multitudinem efficiebatur identitas, unde concluditur (quod proposuis rationem unitatis & identitatis inter se differre. Si ita se res habet, non potest ipsum unum sibimet idem existere, alioquin aut participabit identitatem per quam sibi fiat idem, alienamque naturam admittens, desinet esse simpliciterunum. Aut forsan ipsum erit identitas ipse, ut ex se sibi ipsi sit idem. Esse autem non potest identitas, siquidem alia huius & illius ratio esse depraehenditur. Quod ex eo iterum confirmatur Quoniam identitas cum alteritate, & numero commertium habet. Nam in tribus saltem consistit identiras, ad quam necessariò requiritur ut hoc idem sit illi, & in conditione quadam idem. Sed ipsum unum eiusmodi coniugium subire non porest. Obijcit Proclus, Parmenidem debuisse multitudinem multitudini potius aequalem fieri aut partem, quàm eandem. Respondet sic de essentiali numero potius quàm accidentaii fieri mentionem. Vbi igitur numerus rebus numeratis contingit extrinsecus aequalitatem ritè, uel inaequalitatem dicitubi auterm numerus est essentialis & intimus, identitatem dici posse. Siquidem identitas sit quędam in natura com munio. denique unusquisque sequentium ordo nouum aliquid secum fert, & i quidem deterius, praeter id quod erat in praecedente. Regio sub Luna mutationem in sub santia iam motui coelestium adhibet non permutanti substantiam. Coelum localem circuitum adiungit uitali coele stis animae motu non locali: Anima temporalem discursionem addit incelligentiae non currenti. Intellectus appetitum intelligentiae adhibetenti non dum per se intelligentiam affectant. Haec tandem praeter alia genera oppositaque cum identitate subit alteritatem, quae in primo non erant, identitate quidem illius unitatem refert, alteritate uerò ciusdem eminentiam pro ui ribus repraesentat. Vnum nec est simile, neque dißimile, uel sibi, uel cuiquam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
