# Opera omnia 1181

Ficino, Opera omnia, Cap. LXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1181

Cum uerò identitas magis ad unum attinere communiter uideatur, quam alteritas, nimirum tanquam à faciliori quodam incipiens unum non esse ab alijs alterum prius probat, quàm non esse sibi ipsi idem, utrunque ramen inopinabile uulgo. Memento primo quidem quod est ab alijs alterum, aut per alteritatem quàm participat, esse alterum, aut se ipso alterum esse, utpore quod sit alteritas ipsa, deinde uerò aliam unius, aliam alteritatem rationem esse. Vnum enim absolutum est, alteritas autem refertur ad alterum. Praeterea unius quidem proprium est unire, alteritatis uerò diuidereQuapropter haec non solum alia est ab alio sed etiam aliena. Si igitur unum dicatur ab alijs alterum cum non ratione unum est, sit & alterum fertè tanquam alteritatis cuiusdam particeps fieri alterum iudicabitur, iraque alienam admittens alteritatem, non erit ultra simpliciter unum, neque rectè rursum dici potest unum ab alijs alterum, ut alteritas ipsa. Haec enim seipsa est altera, unum uerò non seipso. Siquidem non qua ratione unum effici potest alterum cum alia, & aliena ratio unius à ratione alteritatis existat. Verum dum rationem ipsius unius, & ab alteritare dicimus alienam, & à generibus entis uniuersoque ente penitus segregatam, periclitamur inteterea confiteri unum esse ab his omnibus alterum. Sed memento alteritatem propriè dici popriętatem quandam diuisoriam entibus insitam, identitati per conciliationem aduenienti prorsus op positam. Absit igitur, ut per proprietatem entibus destinatam, & oppositioni subiectam ipsum unum entium principium concedamus ab entibus segregatum. Quando enim segregatum dicimus, tum in comparabili simplicitate sua ineffabiliter supereminens cogitamus. Aliter enim corpus separatum à corpore, scilicet per locum. Aliter aniina à corpore, scilicet per substantiam separabilem. Aliter intelllectus ab anima, & plures intellectus inuicem, & inter se ideae, scilicet per ipsam essentiae, uel saltem per formalem rationis alteritatem, ipsum quoque unum aliter, scilicet per simplicissimam eminentiam ipsius propriam nulli conuenientem. Alteritas igitur entibus concedatur. In eo autem quod super esse existit, uel in nihilo ne nominetur quidem. Quis enim vltè dixerit, nihilum ab ente alterum esse, quasi sit aliquid praeter ipsum? Similiter nemo rectè dixerit unum ipsum ente superius per alteritatem quae entis conditio est esse ab ente semotum. Vnum non est sibi ipsi idem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
