Latin
1186.1 to 1186.3
Ficino, Opera omnia 1186.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXVII. sed longè superius. YNterrogat deinde Parmenides, nunquid alij quidam modi sint essentiae participandę, pręter eos qui narrati sunt. Respondetur ei, non esse. Ipse uerò responsionem approbat. Tu igitur cum certo scias, Parmenidem aeterna supra temporalia posuisse, atque in aeternis ueram constituisse essentiam, in temporalibus uerò falsam, quae &generari potiusquam esse putat, caue suspiceris eum in quaestione sua responsionisque approbatione, introducere solas essentiae participationes in tribus temporum differentijs, praeterito, praesenti, futuro. Praeter enim participationes istas tanquam falsas apud Platonicos, Pythagoreosque sunt aeternae participationes, essentiae uerae. InQuippe cum gradatim enarraterro gatio igitur illa totius esto primae suppositionis Epilogus. uerit genera propriaque entis omnia, in quibus uarij sunt essentiae participandae modi atque unà cum generum negatione eiusmodi modus de uno iam negauerit omnes, iure tandem in hac quae stionis uniuersae summa ipsum unum esse negat essentiae particeps. Siquis autem pertinacius instet, hanc interrogationem ad conditiones temporis pertinere modo narratas, meninisse debet, quemadmodum etiam in primo ente motus alteritasque asseritur, ita &tempus suo quodam pacto, ut diximus, collocari, propter processum quendam ex hoc in illud, prius posteriusque in origine quadam, &ordine proferentem, atque talia negari de uno. Sed ad reliqua iam pergamus. Pro fecto quemadmodum in superioribus admonuimus, ubique ab euidentioribus exordium facien dum. Rite igitur primo negauit uni multitudinem ab ipso extra controuersiam alienam. Tandem uerò per media multa, essentiam quoque negauit, tanquam uni ualde cognatam discretuque difficillimam. Contra uerò in suppositione secunda de uno ente tanquam euidentissimè cognatam in primis affirmabit essentiam. Parmenides hic in primis ens quidem accipere uidetur ut concretum, essentiam ut abstractam, esse autem, ut actum entis intimum per essentiam. Sicut enim uiuens uiuere per uitam habet, ita ens per essentiam formaliter habet esse.