# Opera omnia 1187

Ficino, Opera omnia, Cap. LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1187

Praeterea quaefiuimus alibi, cum aliud quidem sit ens, aliud uero unum, tanquam ente simplicius, atque communius, an haec duo in sumno rerum fastigio, quasi paria sint ponenda? an alterum superius altero? Si paria sequetur ut duo sint principia rerum, quod in Theologia refellimus. Queritur insuper; an inuicem coniugata sint, an penitus segregata. Si coniugara inuicemque permixta, superius aliquid erit utriusque causa, & mixtionis effectior, ut est in Philebo probatum. Si segregata sint, omnino in ente unnitatis erit. Itaque uel nihil erit uel multitudo infinities infinita, in qua neque totum sit unum, neque pars uel particula usquam sit aliquid unum. Sin autem alterum fit eminentius al ero, non licet quidem ens uni prae ferre alioquin, nec erit unius particeps. itaque, uel nihil, uel infinite numerus infinitus, atque unum enti subiectum particeps fietentis, nec erit ultra simpliciter unum Quammobrem ne inter Scyllam Charibdimque iactemur ulterius, unum enti praeferre debemus, quòd quidem quarenus unitarem unionemque impertit, eatenus suum cuique esse distribuit atque conseruat. Propterea quicquid ab unitare passim, & unione cadit, interim ab essentia labitur. Denique probauimus alibi, su per formam in mareria iacentem, super uitam corpori mixtam super intellectum infusum animae, esse speciem in se subsistentem, uitam in se uinentem, intellectum in seipso micantem. Ac iuxta quemlibet multiplicem ordinem ordinis ipsius summum in se subsistens, esse unum imparticipabile. simplex. Item caput ubique superioris ordinis longius suum ordinem supereminet quàm caput sequentis ordinis suum exsuperet ordinem. Cum igitur in quolibet ente participatum unum inueniamus, meritò super ens uniuersum extare uaticinamur imparticipabile unum incomparabiliter simplex, & absque proportione, & quamlibet & uniuersam essentiam antecessens. Qua conduione negetur essentia. uel esse de uno item quare cognosci, uel nominari non possit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
