# Opera omnia 1189.5-8

Ficino, Opera omnia, 1189.5 to 1189.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1189.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1189.5

Mundi quinetiam architectum uerbis exprimi uulgo non posse, testis est. Is meus, multò minus architecti, patrem. Postquam igitur Parmenides affirmationes nobis omnes sustulit circa unum, negationesque uicissim, tanquam probabiliores adduxit in medium, tandem nequis fortè consideret se per eiusmodi negationes ipsum unum exactè consecuturum. Aristotelem his uerbis interrogat. An igitur putas esse possibile circa ipsum unum haec ita se habere. Admonens uidelicet eum non ita se prorsus habere, id est, neque hac quidem negandi ratione nos ipsum penitus assequi. Hinc adolescens redditus accuratior, respondit. Non ita prorsus, ut mihi uidetur. Iam uerò Dionysius Areo pagita libri huius summus adstipulator in mystica Theologia longo ordine gradus entium de primo negat. Et postquam affirmationes sustulit, tanque dissonas, negationes quoque ranquam non undique consonas tollitè medio. Indiciuque rationi intelligentiaeque silentium. Rationi quidem quia mobilis, intelligentiae uerè quoniam multiformis. Quo uelut in caligine lucem luminum atringamus, eiusmodi silenti um nobis hic imponere Parmenides quoque uidetur. Postquam dixit, primum, neque dici posse, ideoque non solum affirmare de illo quiequam prohibet. Sed negationes quoque admonet post habendas, utrobique enim dicimus, siue affirmando, siue negando Illud uero dici nullo modo potest. Praeterea quicunque palàm negat. interim clam affirmat. Negare enim de primo aliquid, est hoc ab alio secernere, secernere autem, hoc ab illo non possumus, nisi prius hoc in se ipso formauerimus, atque illud. Si igitur asfirmationes tanquam infinitum definientes, reprobatae sunt, circa primum. Negationes quoque tanquam affirmationum participes non sunt penitus approbandę. Quamobrem non iniuria Parmenides admonet, non tam negationib. quam silentio tranquillo, diuino, amatorio confidendum. Quod quidem Platonici omnes. Vnà cum Mercurio & Appollonio Tyaneo proculdubio comprobant. Et Propheta Dauid inquit, laus tibi, ô Deus, est silentium, si quis aut pertinacius instet, per interrogationemque postremam, supra dicta in ambiguitatem trahi, respondebimus multorum Platonicorum consensu, non omnia quidem hic reddi dubia. Plurima enim, & necessario probata. & proculdubio sunt concessa. Sed si quod paradoxon praesertim in calce fuerit, de hoc duntaxat adolescentem à simulante, & dissimulante sene indubium prouo cari, ut hac insinuatione accipiat ansas ad ludum inde sequentem. Perinde ac si senex adolescenti dicar, quando quidem iam dicta suspicionem tibi quandam inferunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
