# Opera omnia 1189.9-10

Ficino, Opera omnia, 1189.9 to 1189.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1189.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1189.9

Et quoniam de ignoto, & ineffabili loqui non licet, age hac deinceps occasione, quaestionem de uno iterum resumamus, loquamurque de uno quodam in posterum, quod intelligibile nobis & effabile sit, siquidem nobiscum in uno entium ordine congruat. Illud uerò super essentiam & intellectum, atque sermonem superiùs contemplatoribus dimittamus pio quodam silentio uenerantes, donec, & ipsi, si minus facultate nostra, saltem afflatu diuino quandoque similiter contemplari possimus. Hactenus quidem per has uias, imò uerò per haec inuia duces alicubi, uel saltem indices habuimus Proclum atque Syrianum. Vitra uerò cum nemo du cat, pergendum est iam nobis cum duce Deo, solo deinceps uaticinio confidendum. Secundae

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
