Latin
119.1 to 119.4
Ficino, Opera omnia 119.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam angelus quidem, ut Platonici dicunt, uerè est, id est, stat semper, qualitas sit, id est, mouetur aliquando, ideò qualitas omnino differt ab angelo, tum quia haec mouentur, ille manet, tum quia haec sit ali quando, ille est semper, ergo opus est medio, quod partim cum angelo, partim cum qualitate conueniat. Quid illud? nunquid quod est, id est, intrinsecus manet aliquando? Non. Tale enim aliquid non reperitur, nam quod per tempus aliquod intrinsecus, id est, uel ex se, uel ex statu proximen manet, manet &semper. Itaque medium erit illud quod semper fit, id est, mouetur. Quod quia semper est, cum angelo congruit, quia mouetur, cum quali tate. Vnde sequitur esse oportere essentiam tertiam horum mediam, quae semper moueatur &uiuat, suoque motu uitam diffundat in corpora. Recte dicitur à Platonicis, super id quod est in parte temporis, esse quod est oeromne tempus, super illud rursus esse quod est per aeuum, denique super illud aeuum existere. Sed inter illa quae sunt aeterna solum, at que illa quae solum sunt temporalia, esse animam quasi quoddam uinculum utrorunque. Cui quidem hac in re similes quodammodo sunt partes corporis mundani praecipuae. Sunt &qui coelum Empyreum tanquam prorsus immobile in aeternitate ponant, caete ras uerò sphaeras in aeternitate simul &tempore, composita denique in tempore tantum. Similiter quoque puros intellectus in gradu primo, sed intellectus animales in secundo, tandem animas corporales in tertio. Verùm ut ad propositum reuertamur, omne opus quod constat ex pluribus, tunc est perfectissimum, quando ita ex suis membris conglu tinatur, ut unum fiat undique, sibi constet &consonet, neque facilè dissipetur. Quod liquido in quatuor elementorum temperamento corporalis natura demonstrat, ubi terra &ignis longè distantes, per aërem copulantur &aquam. Multò magis in uniuerso Dei ope re connexio partium est ponenda, ut unius Dei unum quoque sit opus. Deus &corpus extrema sunt in natura, &inuicem diuersissima. Angelus haec non ligat. Nempe in Deum totus erigitur, corpora negligit. Iure perfectissima &proxima creatura Dei, fit tota diuina, transitque in Deum. Qualitas etiam non connectit extrema, nam declinat ad cor pus, superiora felinquit, relictis incorporeis, fit corporalis.