# Opera omnia 119.5-7

Ficino, Opera omnia, 119.5 to 119.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/119.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/119.5

Hucusque extrema sunt omnia, seque inuicem superna & inferna fugiunt, competentia carentia uinculo. Verûm essentia li illa tertia interiecta, talis existit, ut superiora teneat, inferiora non deserat, atque ita in ea supera cum inferis collipantur. Est enim immobilis, est & mobilis. Illinc cum superioribus, hinc cum inferioribus conuenit. Si cum utrisque conuenit, appetit utraque. Quapropter naturali quodam instinctu ascendit ad supera, descendit ad infera. Et dum ascendit, inferiora non deserit, & dum descendit, sublimia non relinquit. Nam si alterutrum deserat, ad extremum alterum declinabit, neque uera erit ulterius mundi compula. Profectò idem facit, quod aër inter ignem & aquam medius, qui cum igne in calore, cum aqua conuenit in humore. Illic cum igne calet semper, hic cum aqua humet. Illic tenuatur, & clarescit ut ignis, hic uicissim hebescit ut aqua. Imò uerò idem facit quod Solis lumen. Id enim à Sole descendit in ignem, & ignem implet, neque deserit Solem. Semper Soli haeret, semper implet & ignem. Perficit quidem aërem, & infecto aëre non inficitur. Similiter oporret essentiam tertiam & diuinis simul haerere, & implere mortalia. Dum diuinis haeret, quia spiritaliter illis unitur, & spiritalis unio gignit cognitionem, illa cognoscit. Dum implet corpora, intrinsecus illa mouens, illa uiuificat, est igitur diuinorum speculum, ui ta mortalium, utrorumque connexio. Sed quomodo corporibus iungitur? Num forte cum corpus aliquod ingreditur, unum quoddam illius corporis tangit punctum, atque ita dicitur unita corporibus? nequaquam. Vniretur enim puncto, non corpori, neque totum cortum corpus illud uiuificaret, sed punctum uiueret unum, toto corpore uita carente.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
