Latin
1190.1 to 1190.4
Ficino, Opera omnia 1190.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXX Secundae suppositionis intentio. FOcrates in sexto de Republica cum peruenisset ad ipsum bonum uniuersi principium, exclamauit, patrem hunc praesenti contemplationi ignotum prorsus, &ineffabilem, in praesentia dimittamus, pergamus ad filium Auditores autem contemplationem quidem filij libentissimè receperunt, spe rantes interim ut patrem quoque alibi demonstraret. Socrates igitur palam peruenit ad solem ipsi us boni filium per imaginem. Clam uerò progressus est ad intellectum &intelligibile primum, tan quam Dei filium per naturam, &ut aiunt Platonici primogenitum. In quo pater ille summus uniuersum hunc mundum ab aeuo condiderit per ideas. Idcirco Mundum intelligibilem uocauerunt. De hoc patre &filio Platonem ad Hermiam scripsisse narrauimus, de hoc itaque filio, id est, intelligibi li mundo, tanquam per intelligentiam cognobili aliquando &ineffabili, secunda suppositio tractat, agnoscens iam in eo pro sua uidelicet dignitate, quaecunque tanquam entis uniuersi propria de pri mo propter eminentissimam simplicitatem. In prima suppositione negauerat. Tu uerò inter haec intel lige, mundum intelligibilem non hunc tantum intellectum, sed omnium quoque sublimium mentium caetum apud Platonicos nominari. Et si qua praeterea sit anima dea. Nam coelestes animas uniuersalesque prouidentiam agentes uniuersalem deos nominant ad intelligibilium caetum quodammodo per tinentes. Ad haec igitur omnia, secundae suppositionis affirmationes pertinere memento, intellectusque omnes eiusmodi, propter unitatem uniuscuiusque suam mirabiliter excedentem deos cognomina ri. Totumque summatim de uno ente uniuerso in quo excellens unitas cum essentia coniugium habet, hic ubique tractari. Dicitur autem unum ens, ut dicebam, totum, intelligibilium intellectuumque genus, praecipue uerò intellectus primus cum intelligibili primo. Deinceps caetera generis eiusdem. Meritò igi tur cum conclusio prima sub hoc unius entis nomine tangat, in primis intellectum summum, conclusio tandem ultima, scilicet in hac suppositione secunda sub gradu intellectualium iam participe, temporis uiniuersales attingit animas, in quibus tempus est primum, ut continuetur secunda suppositio tertiae de ordine animarum particularium tractaturae. Verisimile quoque est per conclusiones medias, medios quosdam intelligibilium ordines de signari, non tamen singulis singulos quasi depingi. Haec autem Dio.