# Opera omnia 1192.5-6

Ficino, Opera omnia, 1192.5 to 1192.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1192.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1192.5

Si duo haec ibi sunt, igi tur est & medium. Paulatim uerò deinceps, quemadmodum coepit. de hoc uno ente affirmat, quae de ipso simpliciter uno in prima suppositione negauerat. Itaque post partes ac totum multitudinemque & terminos atque medium, consequenter affirmat figuram rectam & circularem, atque mediam caeteraque similiter. Primo quidem in mundo intelligibili sunt figurę, rationes uidelicet figurarum. Metapho rice uerò figura triplex. Recta quidem per quendam aliorum ab alijs ibi processum. Sic ab essentia forcunda procedit uita. ab hac intelligentia. Inter essentiam intelligentiamque uita medium est ęque distans. Pariter enim est hinc quidem essentię, inde rursus intelligentiae uita conformis, similiterque de caeteris ibi processibus cogitare licet. Circularem uero, figuram agit intellectus ille primus, dum ad parrem ex quo genitus est conuertitur. Mediam forrè figuram, dum seipsum animaduerrit. Illa quidem sui ipsius animaduersio partim quidem ex ipsa sui natura dependet. Atque circulum imitatur. Partim quoque pendet ex patre, itaque ubi ad parrem nondum reuertitur. adhuc circulum non con summat, sed inde reflexa sinuosum quendam agit motum medium interrectum atque circularem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
